monumenta.ch > Hieronymus > ad Ephesios, 3 > sectio 5 > Iosue, 10 > Genesis, 43 > bkeCod.15.99r > Psalmi, 68 > Genesis, 35 > Isaias, 29 > Canticum, 2 > ad Romanos, 8 > sectio 10 > 30 > ad Corinthios II, 8 > sectio 12 > Lucas, 21 > 10 > Ezechiel, 1 > sectio > 6 > Ioannes, 10 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 1
Si cuncta corporis mei membra verterentur in linguas, et omnes artus humana voce resonarent, nihil dignum sanctae ac venerabilis Paulae virtutibus dicerem. Nobilis genere, sed multo nobilior sanctitate: potens quondam divitiis, sed nunc Christi paupertate insignior; Graecorum stirps, soboles Scipionum, Pauli haeres, cuius vocabulum trahit, Martiae Papyriae matris Africani vera et germana progenies, Romae praetulit Bethleem, et auro tecta fulgentia, informis luti vilitate mutavit. Non moeremus, quod talem amisimus; sed gratias agimus, quod habuimus, imo habeamus. Deo enim vivunt omnia; ET QUIDQUID revertitur ad Dominum, in familiae numero computatur. Quamquam amissio illius, coelestis domus habitatio sit; quae quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a Domino , et voce semper flebili querebatur, dicens: Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea , Nec mirum si planxerit se versari in tenebris (hoc enim Cedar interpretatur) cum mundus in maligno positus sit; et sicut tenebrae illius, ita et lumen eius ; luxque in tenebris luceat et tenebrae eam non comprehenderunt Unde et illud crebrius inferebat, Advena sum et peregrina sicut omnes patres mei . Et iterum; Cupio dissolvi, et esse cum Christo . Quoties autem infirmitate corpusculi (quam incredibili abstinentia), et duplicatis contraxerat ieiuniis) vexabatur, hoc in ore volvebat: Subiicio corpus meum, et in servitutem redigo, ne aliis praedicans, ipsa reproba inveniar . Et: Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare . Et: Humiliavi in ieiunio animam meam . Et, Totum lectum meum versasti in infirmitate mea . Et, Versata sum in miseria, dum mihi configitur spina . Atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi coelos aspiceret, loquebatur: (Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam ?